monumenta.ch > Plinius > sectio 194

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 194
{LXVI} Haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in Volturno amne Italiae harena alba nascens sex milium passuum inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, pila molave teritur. dein miscetur III partibus nitri pondere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfunditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur.